The Georgics

Contents:
Author: Virgil

Liber I

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum,
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae:
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri,
et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum,
dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
quique novas alitis non ullo semine fruges,
quique satis largum caelo demittitis imbrem;
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar,
terrarumque velis curam et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto,
an deus inmensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
anne novum tardis sidus te mensibus addas,
qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis panditur---ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit---
quidquid eris,---nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
quamvis Elysios miretur Graecia campos nec repetita sequi curet Proserpina matrem---
da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis ignarosque viae mecum miseratus agrestis ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
illius inmensae ruperunt horrea messes.
At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
ventos et varium caeli praediscere morem cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum.
Continuo has leges aeternaque foedera certis inposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes invertant tauri glaebasque iacentis pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.

Alternis idem tonsas cessare novalis et segnem patiere situ durescere campum;
aut ibi flava seres mutato sidere farra,
unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
sive inde occultas viris et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,
seu pluris calor ille vias et caeca relaxat spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,
seu durat magis et venas adstringit hiantis,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
Quid dicam, iacto qui semine comminus arva insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio clivosi tramitis undam elicit. illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata. quique paludis collectum humorem bibula deducit harena.
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo,
unde cavae tepido sudant humore lacunae.

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser
Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit pontumque moveri,
mellaque decussit foliis ignemque removit et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artis paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.
[Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.]
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus;
atque alius latum funda iam verberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,---
nam primi cuneis scindebant fissile lignum tum variae venere artes. Labor omnia vicit inprobus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent silvae et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
vomis et inflexi primum grave robur aratri tardaque Eleusinae matris volventia plaustra tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
virgea praeterea Celei vilisque supellex,
arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,
et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre,
ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,
tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum curculio atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, cum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentis.
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca,
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore degenerare tamen, ni vis humana quot annis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos exspectata seges vanis elusit avenis.
Si vero viciamque seres vilemque phaselum nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
incipe et ad medias sementem extende pruinas.

Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi Sol aureus astra.
Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni;
quam circum extremae dextra laevaque trahuntur caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;
has inter mediamque duae mortalibus aegris munere concessae divom, et via secta per ambas,
obliquus qua se signorum verteret ordo.
Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
Hic vertex nobis semper sublimis; at illum sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentis aequore tingui.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
semper et obtenta densentur nocte tenebrae,
aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
illic, sera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio praediscere caelo possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
et quando infidum remis inpellere marmor conveniat, quando armatas deducere classis,
aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
temporibusque parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur: durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,
aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornis atque Amerina parant lentae retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,
nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt; rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem,
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas agitator aselli vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna felicis operum. Quintam fuge: pallidus Orcus
Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando
Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres.
Ter sunt conati inponere Pelio Ossam scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;
ter pater exstructos disiecit fulmine montis.
Septima post decimam felix et ponere vitem et prensos domitare boves et licia telae addere: nona fugae melior, contraria furtis.

Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
aut cum sole novo terras inrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata tondentur, noctes lentus non deficit humor.
Et quidam seros hiberni ad luminis ignis pervigilat ferroque faces inspicat acuto;
interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas,
aut dulcis musti Volcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aeni.
At rubicunda Ceres medio succiditur aestu et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.
Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur mutuaque inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiems curasque resolvit,
ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
puppibus et laeti nautae inposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas,
stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.

Quid tempestates autumni et sidera dicam,
atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,
spicea iam campis cum messis inhorruit et cum frumenta in viridi stipula lactentia turgent.
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
omnia ventorum concurrere proelia vidi,
quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; inplentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra; quo maxuma motu terra tremit; fugere ferae et mortalia corda per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo deicit; ingeminant austri et densissimus imber;
nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
Hoc metuens caeli menses et sidera serva,
frigida Saturni sese quo stella receptet,
quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
In primis venerare deos atque annua magnae sacra refer Cereri laetis operatus in herbis extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
Tum pingues agni et tum mollissima vina,
tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret;
cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
terque novas circum felix eat hostia fruges,
omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis,
quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.

Atque haec ut certis possemus discere signis,
aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,
ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret,
quo signo caderent austri, quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent.
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis,
cum medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra volat ardea nubem.
Saepe etiam stellas vento inpendente videbis praecipitis caelo labi noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus;
saepe levem paleam et frondes volitare caducas aut summa nantis in aqua colludere plumas.
At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum
Eurique Zephyrique tonat domus: omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit. Numquam inprudentibus imber obfuit: aut illum surgentem vallibus imis aeriae fugere grues, aut bucula caelum suspiciens patulis captavit naribus auras,
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo et veterem in limo ranae cecinere querelam.
Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis.
Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
certatim largos umeris infundere rores:
nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas et studio incassum videas gestire lavandi.
Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce et sola in sicca secum spatiatur harena.
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.

Nec minus ex imbri soles et aperta serena prospicere et certis poteris cognoscere signis:
nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,
nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,
tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;
non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos inmundi meminere sues iactare maniplos.
At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,
solis et occasum servans de culmine summo nequiquam seros exercet noctua cantus.
Adparet liquido sublimis in aere Nisus et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:
quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis,
ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis
Tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis nescio qua praeter solitum dulcedine laeti inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis progeniem parvam dulcisque revisere nidos;
haud equidem credo, quia sit divinitus illis ingenium aut rerum fato prudentia maior;
verum ubi tempestas et caeli mobilis humor mutavere vias et Iuppiter uvidus austris denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat,
vertuntur species animorum et pectora motus nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
concipiunt: hinc ille avium concentus in agris et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis ordine respicies, numquam te crastina fallet hora neque insidiis noctis capiere serenae.
Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,
maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;
at si virgineum suffuderit ore ruborem,
ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,
votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
et quae mane refert et quae surgentibus astris.
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum conditus in nubem medioque refugerit orbe,
suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpent radii aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
heu male tum mitis defendet pampinus uvas:
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,
profuerit meminisse magis; nam saepe videmus ipsius in voltu varios errare colores:
caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni,
omnia tum pariter vento nimbisque videbis fervere. Non illa quisquam me nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem.
At si, cum referetque diem condetque relatum,
lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Denique quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum audeat. Ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
cum caput obscura nitidum ferrugine texit inpiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes inportunaeque volucres signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania caelo audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis ingens et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae,
infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
Proluit insano contorquens vertice silvas fluviorum rex Eridanus camposque per omnis cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
Non alias caelo ceciderunt plura sereno fulgura nec diri totiens arsere cometae.
ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;
nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola incurvo terram molitus aratro exesa inveniet scabra robigine pila aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
Di patrii, Indigetes, et romule Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;
iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,
invidet atque hominum queritur curare triumphos;
quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,
tam multae scelerum facies; non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt; saevit toto Mars inpius orbe;
ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
addunt in spatia et frustra retinacula tendens fertur equis auriga neque audit currus habenas.

Contents:

Related Resources

Virgil

Download Options


Title: The Georgics

Select an option:

*Note: A download may not start for up to 60 seconds.

Email Options


Title: The Georgics

Select an option:

Email addres:

*Note: It may take up to 60 seconds for for the email to be generated.

Chicago: Virgil, "Liber I," The Georgics in The Georgics Original Sources, accessed July 22, 2024, http://originalsources.com/Document.aspx?DocID=SMRNI4V4NRB9N7A.

MLA: Virgil. "Liber I." The Georgics, in The Georgics, Original Sources. 22 Jul. 2024. http://originalsources.com/Document.aspx?DocID=SMRNI4V4NRB9N7A.

Harvard: Virgil, 'Liber I' in The Georgics. cited in , The Georgics. Original Sources, retrieved 22 July 2024, from http://originalsources.com/Document.aspx?DocID=SMRNI4V4NRB9N7A.